- CAMPANAS baptizandi
- CAMPANAS baptizandiin Ecclesia Romana ritus, memoratur Durantio, cum alt, Baptizantur campanae, Formula vero baptizandi sive benedicendi antiqua est.Et in libro Pontificali, edito ab Alberto Castellano, ubi sal exorcisatur, ad expellendum ex campana inimicum, et aqua ut ommum pravorum sptrituum nequitiam eiciat. Ibidem; et in Ordine Romano occurrit, tinctum aquâ tintinnabulum: et petitur, ut elementum aquae mysterialiter baptismo commodum S. Spiritus sui sanctitate reddatur. Additur in Pontisicali edito Venetiis A. C. 1571. apud Iuntas, p. 166. Haec commixtio salis et aquae efficiaetur salutare Sacramentum, in nomine Patris et Filii et Spiritus S. Forma consecrationis talis est: conse † cretur et sancti † sicetur, domine signum istud. In nomine Pa † tris et Fi † lii et Spiritus † sancti, pax tibi. Assignantur porto Susceptores, ur baptizatis hominibus, et Sancti Sanctaeque alicuius nomen ei imponitur, atque sic lotae aquâ, cum Trinitatis invocatione, chrismate, sale et sputô inunctae; linteô speciali formâ abstersae exorcisatae, etc. campanae virtntes tribunntur variae, ut videl. per illius tactum et sonitum fideles invicem invitentur ad praemium et crescat in eis devatio fidel, fruges, menes et corpora credentium serventur, procul pellantur hostiles exercitus, et omnes insidiae inimici, fragor grandinum, procella turbinum, impetus sempestatum et fulgurum temperentur; infestaque tanttua et vintorum flamina suspendamur, spiritus procellarum et aereae potestates prosternantur, uti habet Durandus Rationalis l. 1. c. 4. etc. Hinc legimds apud Helgaudum in Roberto Rege. Signa quinque unum ex his mirabile, in quo duo millenaria metalli et sexcentae librae fuerunt, cui imprimi iussit signum Baptismi de oleo et chrismate facti, sicut Ordo deposeit Bcclesialstieus, et ut vocaretur Robertus, attribueret Spiritus S. Neque vero Sanctorum solum Sanctarumque: Sed et modo nomina virorum illis induntur, ut ex modo laudato Helgaudo patet, qui Roberti nomen campanae datum memorat; ut et Ingulso, qui Bartholomaei et Bettelini meminit: modo feminarum, sic idem Ingulfus Began et Pegam duas minores campanas nommatas fuisse ait; Auctor Chronici Montis Sereni A. C. 1206. Petronellam aliam dictam refert, etc. Vide supra in Bertha. Qua de re Theologi videantut. In Capitulari certe Caroli M. A. C. 787. c. 18. citato Durantio de Ritibus Ecclesiae l. 1. c. 22. num 1. Cloccas buutizari, diserte prohibetur. Appellantur autem cloccae vocabulô Germanicô campanae, ut notum. De hoc inter omnes convenit, ad convocationem Ecclesiastici populi, campanarum insiguem usum esle, postquam persecutionum desaeviente tempestate in libertatem asserta Ecclesia est. Unde Nolavos in eum finem campanas invenisse, ut populus ad preces et Eucharistiae celebrationem convocaretur, veteri Scriptori notatum. Olim vero huic rei inserviebant Cursores, uti discimus ex Ignatio Ep. 10. Postea, certis lignis strepitum excitantibus, utebantur. Vide Nicen Concil. II. Act. 4. Quo forsan respexit Ephrem de signo, quô populus convocari solebat, loquens, Paraen. 23. Signô vero ad Synaxin et officium datô etc. quam vis ex ipsius verbis rei inanimatae sonus inferri nequeat. Proin in Ecclesia Orientali populum, percussis malleô tabulis ligneis ad preces et officia divina, convocari consuevisse, refert Iacobus de Vitriaco l. 1. c. 77. Unde liber Miraculorum S. Anastasii Martyr. Τάτε ἱερὰ ξύλα τημάναντες, συνηθροίςθησαν ἅπαντες εν τῷ πανσεπτῳ ναῷ, Sacraque ligna sonantes,congregati sunt universi, in venerando Templo: et Synaxaria ad XI. diem Sept. in S. Enphrosyno, Ω῾ς τὸ ξύλον ἔκρουσε τῆς ἑωςθινῆς ὑμνωδίας, ubi lignum pulsavit matutinae cantionis. Quod praeterea multis astruit Leo Allatius in Dissert. de Recentiur. Graecorum Templis p. 104. et seqq. etsi fateatur, probetque ex Michaele Psello et Pachymere l. 7. c. 5. et. l. 9. c. 5. ac 10. cui ὁ τῆς ενκλησίας συνακτήριοι κώδωνες, Ecclesiam congregantiatintinnabula, dicuntur, postremis saltem remporibus, in usu apud Graecos, campanas fuisse; quem accepisse a Veneris, sub A. C. 874. auctor est Sabellicus Ennead. 9. l. 1. Vide Gabrielem Sionitam, Ioh. Estonuam in Tract, de nonnullis Orientalium Urb. post Geogr. Nubiensem c. 6. et infra, in vocibus, Hagiosidirum, et Simandrum. Aethiopes in Templis suis lapideis uti campanis, sonnm minime ingratum edentibus, ex eiusdem nationis in propaganda Fide alum nis se audivisse, refert Macer in Hierolex. Turcae vero nolae seu campanae loco ministrum adhibent, vociferatione suâ, ex edito loco, homines convotantem, ut infra dicemus voce Muerdem etc. De Campanarum pulsatione, ad felicia nuntia; in adventu Episcoporum et Abbatum in Ecclesiis; in urolatorum pacis detestationem: de earum sonitu intermisso in luctu: de earundem succinctione, quae sit feriâ 4. maioris hebdomadae, aliisque usibus, in Communione Romana, vide late disserentes Macros fratres in Hierolex. et Car. du Fresne in Glossar. Adde quae infra de Tintinnabulo, ut et aliquid voce Clocca, it. Pulsatio, et Turris, Varea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.